Les Pierres de Serpent – BOYM – Flora sinensis (1656)

FLORA SINENSIS
frvctvs floresqve hvmillime
porrigens
,
SERENISSIMO ET POTEN
tissimo principi, ac domino,
domino
LEOPOLDO
IGNATIO,
hungariæ regi flo
rentissimo, &c.
Fructus Sæculo promittenti Auguſtiſſimos,
emiſſa in publicum
a
R. P. MICHAELE BOYM,
Societatis iesv Sacerdote.
&
A Domo Profeſſâ ejuſdem Societatis Viennæ
Majeſtati Suæ unà cum fœliciſſimi Anni apprecatione oblata.
Anno ſalutis
M. DC. LVI.

(…)

De Gen-to Serpente

Gen-to ſerpentum omnium in Inſula Hay-nan & Provincijs Quam-tum, Quam-ſy, &c. reperitur facilè maximus, cervos inte gros exſugēdo & comminuendo devorat, non adeo venenoſus, colore cinerico variegatus, longus octodecim aut quatuor & viginti pedes : famelicus ex dumetis proſilit, caudæ innitens in ſaltum ſe erigit, & cum feris atque hominibus acriter luctatur : ſubinde ex arbore inſidioſe in viatorem deſilit, & complexione interimit ; fel illius contra oculos morbidos Sinis eſt precioſum. In India & regno Quam-ſy in quorundam certi generis Serpentum (quos Cobras de Cabelo ſeu capillatos Luſitani nominant) capitibus ſapis reperitur contra morſus ab ijſdem Serpentibus inflictos homini, ſpacio aliàs viginti quatuor horarum interituro. Lapis hic rotundus, coloris in medio albi, & circum circa glauci aut cœrulei, vulneri applicitus per ſeipſum hæret, veneno verò jam plenus decidit : pòſt lacti immerſus per aliquam moram, ad ſtatum naturalem ſe reducit. Lapis hic non omnibus communis, ſi literatò eidem vulneri adhæreat, virus omne exhauſtum non fuit ; ſi non adhæreat, moribundo Indigenæ de ſupecato mortis periculo aggratulantur. Reperta eſt item radix aliqua contra venenum hujus rnorſus vocata à Luſitanis Raiz de Cobra, ideſt, radis Serpentis, quam maſticare opus eſt, quoad uſque bis aut ter eructet homo.

Alius præterea apud Sinas ſerpens invenitur veneni maximi, ſed precioſus, qui intra paucas horas hominum occidit. Ex eo medicina contra varios morbos ſic paratur : Cauda eum corpore immergitur amphoræ optimo repletæ vino, ut ſolum caput & os vidi ſerpentis, ne evadat, conſtrictum per medium operculi foramen exſtet, ut igne ſuppoſito, vinoq́ ; ferveſcente, omne virus aperto ore vaporet :

Caro reciſo capite infirmis datur, & unicum illud precioſum theriacæ ad inſtar aſſervatur.

(…)


BOYM, Michał Piotr. « De Gen-To Serpente. » Flora sinensis, fructus floresque humillime porrigens, serenissimo et potentissimo principi, ac domino, domino Leopoldo Ignatio, Hungariæ regi florentissimo, &c. Fructus Sæculo promittenti Augustissimos, emissa in publicum a R. P. Michaele Boym, Societatis Iesu sacerdote. & a Domo Professâ ejusdem Societatis Viennæ Majestati Suæ unà cum fœlicissimi Anni apprecatione oblata. Viennae Austriae, 1656.


Voir le document original numérisé sur les sites suivant :


Police d’écriture utilisée pour la reproduction du texte ancien : IM FELL DW Pica. The Fell Types are digitally reproduced by Igino Marini. www.iginomarini.com

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *