Les Pierres de Serpent – KAEMPFER – Amœnitatum exoticarum politico-physico-medicarum Fasciculi V (1712)

AMŒNITATUM
EXOTICARUM
politico-physico-
medicarum

FASCICULI V,
Quibus continentur
Variæ Relationes, Observationes
& Descriptiones

RERUM PERSICARUM
&
ULTERIORIS ASIÆ,
multâ attentione, in peregrinationibus per univerſum Orientum, collectæ,
ab

Auctore
ENGELBERTO KÆMPFERO, D.

(…)

AMOENITATUM
EXOTICARUM
FASCICULUS II.
Continens
RELATIONES & OBSERVATIO-
NES HISOTRICO-PHYSICAS
de
REBUS VARIIS.

(…)

RELATIO IX.
Memorabilia montis Bennà, in Perſidis
Provinciâ Laar.

(…)

§ III.

(5) Pedra de Cobra : ita dictus lapis, vocabulô à Luſitanis impoſito, adverſus viperarum morſus præſtat auxilium, externè applicatus. In ſerpente, quòd vulgò credunt, non invenitur, ſed arte ſecretâ fabricatur à Brahmenis. Pro dextro & felici uſu, oportet adeſſe geminos, ut cum primus veneno faturatus vulnuſculo decidit, alter ſurrogari illico in locum poſſit ; Proinde poſſidere indigenæ niſi geminos cupiunt ; quos cum goſſypio capſulæ incluſos probè aſſervant. Aliam obtineo ophitidem, inſar ſilicis duriſſimam ponderoſamque, uncialis longitudinis, figuræ quodammodo tornatilis, & quaſi ex annulis compactæ ; quales inveniri in capitibus maximorum ſerpentum credulus perſuadetur vulgus : ego apophyſin alius petræ, vel in ipſâ petrâ molliori genitam judico, velut lapides bufonius, aëtites, lyncius, oculus catti, gloſſo-petra, & ſi quos alios vulgi error tranſcribit ex animalibus. Fidem mihi fecit collis petroſus, quem bidui itinere ab Iſphahano urbe offendimus, cujus ſabulum ex petrâ diſſolutum, innumeros exhibebat variæ figuræ bufonios & Judaicos, quibus vel plauſtrum impleviſſem. Quo ipſo feror, ut iſtis lapidibus nihil efficaciæ ineſſe credam, niſi quam actuali frigiditate ſuâ, vel abſorbendo præſtant.


KAEMPFER, Engelbert. Amœnitatum exoticarum politico-physico-medicarum Fasciculi V, Quibus continentur Variæ Relationes, Observationes & Descriptiones Rerum persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum Orientum, collectæ, ab Auctore Engelberto Kæmpfero, D. Fasc. I, Rel. IX, § III, Lemgoviæ, 1712, pp. 394–396.


Voir le document original numérisé sur les sites suivant :


Police d’écriture utilisée pour la reproduction du texte ancien : IM FELL DW Pica. The Fell Types are digitally reproduced by Igino Marini. www.iginomarini.com

Laisser un commentaire

Votre adresse de messagerie ne sera pas publiée. Les champs obligatoires sont indiqués avec *